previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[18] adonis 'a' habet accentum, quia graecum est nomen; ta- men etiam latine sic dicimus: nam 'Adon' nusquam lectum est. et est de hoc fabula talis: in Cypro insula regnavit Cinyras, habens filiam Myrrham nomine. quae Solis ira in amores incidit patris, cum quo etiam ministerio nutricis concubuit: namque nutrix Myrrhae dixit Ci- nyrae, esse quandam puellam, quae eius amore flagraret et concubitum nocte in tenebris propter verecundiam expeteret virginalem. hoc Cinyras, incitatus libidine, pollicitus est. cupiens deinde videre vultus puellae, lumen iussit inferri visamque filiam persequi cum gladio coepit, ut interficeret. quae gravida de patre confugit in silvas ibique mutata est in arborem nominis sui. sed infantem conceptum etiam in cortice re- tinuit et postmodum dente apri excisum emisit in lucem. qui a nym- phis eductus, Adonis cognominatus est. quem quia Venus adamavit, Mars in aprum transfiguratus occidit. quem multi miseratione Veneris in rosam conversum dicunt. est etiam alter ordo huius fabulae: ex AegyptoEpiuotasterius et Yon fratres ad insulam Cyprum profecti sunt atque ibi sortiti uxores. ex quorum genere Celes procreatus est, qui habuit Erinomam filiam. haec cum esset nimiae castitatis et hoc a Minerva et Diana diligeretur, Veneri esse coepit invisa. quae cum puellae castitati insidiaretur, in amorem eius inpulit Iovem. quem dolum postquam Iuno animadvertit, ut fraudem fraude superaret, petit a Venere, ut in amorem puellae Adonem inflammaret. quem postea- quam nulla fraude sollicitare in eius amorem potuit, obiectis quibusdam nebulis, ipsum Adonem in penetrale virginis perduxit. ita pudicitia puella per vim et fraudem caruit. sed hanc Diana miserata circa Cis- seum fluvium in pavonem mutavit. Adonis vero ubi cognovit se ama- tam Iovis vitiasse, metuens profugit in montis Casii silvas ibique in- mixtus agrestibus versabatur. quem dolo Mercurii monte deductum cum aper, quem fabulae Martem loquuntur, vehementer urgeret et ab Adone vinceretur, repente fulmen Iuppiter iecit et Adonem morti dedit: sed cum Venus illusum sibi et mortem amati Adonis saepe quereretur, Mercurius miseratus imaginem Adonis, ut vivere crederetur, ad suos reduci fecit; Iuno autem a Iove petiit, ut Adonis in lucis patriis aevum degeret. tum Diana puellae Erinomae formam pristinam red- didit, quae tamen ex Adone Taleum filium procreavit et cum viro permansit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in notes to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: